Haller's Concordance: RETRIBUET
- laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui Dt. 32:43
- Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini 1 Ki. 26:23
- et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud 2 Ki. 2:6
- retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi 2 Ki. 22:21
- diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam Ps. 31:23
- filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis Ps. 137:8
- et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae Sir. 17:19
- fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei Jer. 51:6
- quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet Jer. 51:56