Haller's Concordance: REVELABIS
- turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius Lev. 18:7
- turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis Lev. 18:9
- turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est Lev. 18:10
- turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis Lev. 18:11
- turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae Lev. 18:13
- turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur Lev. 18:14
- turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius Lev. 18:15
- turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est Lev. 18:16
- turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est Lev. 18:17
- sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente Lev. 18:18
- ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius Lev. 18:19