Haller's Concordance: REVELABITUR
- qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio Pr. 26:26
- et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus Isa. 22:8
- et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est Isa. 40:5
- revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum ultionem capiam et non resistet mihi homo Isa. 47:3
- et destruam parietem quem levistis absque temperamento et adaequabo eum terrae et revelabitur fundamentum eius et cadet et consumetur in medio eius et scietis quia ego sum Dominus Ezec. 13:14
- et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum et fornicationes tuae Ezec. 23:29
- et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis Amos 5:24
- ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur Mt. 10:26
- secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur Lk. 17:30
- existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis Rom. 8:18
- uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit 1 Cor. 3:13
- et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui 2 Th. 2:8
- revelabitur enim Filius meus Iesus cum his qui cum eo, et iucundabit qui relicti sunt annis quadringentis. 4 Esd. 7:28
- et revelabitur Altissimus super sedem iudicii, et pertransibunt misericordiae, et longanimitas congregabitur, 4 Esd. 7:33
- et erit cum fient haec et contingent signa quae ante ostendi tibi, et tunc revelabitur Filius meus quem vidisti virum ascendentem. 4 Esd. 13:32