Haller's Concordance: REVERTENS
- cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi Gen. 18:10
- ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae Gen. 31:13
- et post aliquot dies revertens ut acciperet eam declinavit ut videret cadaver leonis et ecce examen apium in ore leonis erat ac favus mellis Judg. 14:8
- et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Iemini Judg. 19:16
- sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens Ps. 78:39
- nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te Ps. 85:6
- et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertum Zach. 7:14
- mane autem revertens in civitatem esuriit Mt. 21:18