Haller's Concordance: REVERTENTUR
- generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus Gen. 15:16
- si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel Lev. 25:33
- si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda interficientque me et revertentur ad eum 3 Ki. 12:27
- si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum 2 Par. 30:9
- prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam Tob. 14:6
- omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum Tob. 14:7
- docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur Ps. 51:13
- terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram Ps. 104:9
- abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur Ps. 104:29
- omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae Pr. 2:19
- et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur Eccl. 3:20
- et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit eam et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos Isa. 19:22
- et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus Isa. 51:11
- et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc non revertentur Jer. 22:27
- et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo Jer. 24:7
- et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens haec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis Jer. 27:16
- haec dicit Dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait Dominus et revertentur de terra inimici Jer. 31:16
- et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur filii ad terminos suos Jer. 31:17
- et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis Iudaeorum qui vadunt ut peregrinentur in terra Aegypti et revertantur in terram Iuda ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur et habitent ibi non revertentur nisi qui fugerint Jer. 44:14
- et qui fugerint gladium revertentur de terra Aegypti in terram Iuda viri pauci et scient omnes reliquiae Iuda ingredientium terram Aegypti ut habitent ibi cuius sermo conpleatur meus an illorum Jer. 44:28
- et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam et Samaria et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam et tu et filiae tuae revertimini ad antiquitatem vestram Ezec. 16:55
- et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum Osee 3:5
- et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur Mic. 1:7
- et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et vivent cum filiis suis et revertentur Zach. 10:9
- ecce mittuntur mala et non revertentur, donec venient super terram. 4 Esd. 16:14
- quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido, sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram. 4 Esd. 16:16