Haller's Concordance: REVERTERENTUR
- illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos Josu. 2:22
- surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel 1 Ki. 29:11
- qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur 1 Par. 19:5
- mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos protestantes illi audire nolebant 2 Par. 24:19
- provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te et proiecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos occiderunt qui contestabantur eos ut reverterentur ad te feceruntque blasphemias grandes 2 Esd. 9:26
- et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudiciis tuis peccaverunt quae faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt 2 Esd. 9:29
- cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die Tob. 11:1
- et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos Jonas 1:13
- et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace 1 Ma. 5:54