Haller's Concordance: REVERTITUR
- et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie Josu. 19:12
- ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul Josu. 19:27
- abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait haec dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur 4 Ki. 9:18
- nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi praeceps enim graditur 4 Ki. 9:20
- sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam Pr. 26:11
- oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens Eccl. 1:5
- et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti Isa. 55:10
- o viri, nonne fortes sunt mulieres? magna est terra et excelsum est caelum et velox cursus solis, quoniam convertit in gyro caeli et rursum revertitur in locum suum in una die. 3 Esd. 4:34
- quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido, sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram. 4 Esd. 16:16