Haller's Concordance: RIPAM
- narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis Gen. 41:17
- vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua Ex. 7:15
- ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis Dt. 2:36
- terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad Dt. 3:12
- ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon Dt. 4:48
- Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum Ammon Josu. 12:2
- et levavit pallium Heliae quod ceciderat ei reversusque stetit super ripam Iordanis 4 Ki. 2:13
- et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit ad ripam torrentis Ezec. 47:6
- Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. Dan. 12:5
- et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis 1 Ma. 9:42