Haller's Concordance: RIVOS
- dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis Ex. 7:19
- dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti Ex. 8:5
- et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissima Dt. 8:15
- in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius Job 28:10
- quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei Job 29:6
- et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas Ps. 78:16
- qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent Ps. 78:44
- propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius Isa. 8:7
- ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum Isa. 37:25
- aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum Isa. 41:18
- aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis Ezec. 31:4
- et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum Joel 3:18