Haller's Concordance: ROBUR
- ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt Dt. 8:17
- dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia iuxta aetatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent Judg. 8:21
- statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa 1 Ki. 28:20
- audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer 2 Ki. 8:9
- et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus 2 Ki. 22:2
- Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia 3 Ki. 1:8
- misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus qui cum venissent nocte circumdederunt civitatem 4 Ki. 6:14
- factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam 1 Par. 20:1
- et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes, Esther 14:8
- adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius Job 18:12
- si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea Job 31:24
- Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus Ps. 18:2
- Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est Ps. 28:8
- in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo Ps. 62:7
- terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus Ps. 68:35
- consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum Ps. 73:26
- avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio Ps. 89:43
- civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius Pr. 21:22
- calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius Eccl. 7:7
- ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae Isa. 3:1
- qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat Isa. 40:29
- Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quae eis non profuit Jer. 16:19
- cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius Jer. 51:30
- si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus Jer. 51:53
- et effundam indignationem meam super Pelusium robur Aegypti et interficiam multitudinem Alexandriae Ezec. 30:15
- Gomer et universa agmina eius domus Thogorma latera aquilonis et totum robur eius populique multi tecum Ezec. 38:6
- et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur: Dan. A:21
- Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium propter peccata: et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur. Dan. 8:12
- comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit Osee 7:9
- et accubabunt in medio eius greges omnes bestiae gentium et onocrotalus et ericius in liminibus eius morabuntur vox cantantis in fenestra corvus in superliminari quoniam adtenuabo robur eius Soph. 2:14