Haller's Concordance: ARGUET
- ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis Job 13:10
- quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi Job 21:31
- numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium Job 22:4
- qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam Ps. 94:10
- ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum Sir. 31:31
- et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium Isa. 2:4
- et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet Isa. 11:3
- sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium Isa. 11:4
- arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum Jer. 2:19
- et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio Jn. 16:8
- hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum. 4 Esd. 12:32
- ipse autem Filius meus arguet quae advenerunt gentes impietates eorum, has quae tempestati adpropiaverunt, et inproperabit coram eis mala cogitamenta eorum et cruciamenta quibus incipient cruciari, 4 Esd. 13:37