Haller's Concordance: ROBUSTI
- praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite fratres vestros filios Israhel omnes viri robusti Dt. 3:18
- rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis Josu. 10:25
- quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica 2 Ki. 1:27
- egressi sunt ergo cum eo viri Ioab Cherethi quoque et Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium Bochri 2 Ki. 20:7
- et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem 2 Par. 17:13
- mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias Pr. 11:16
- cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate Pr. 21:5
- quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad proeliandum Jer. 48:14
- post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus 2 Ma. 12:27