Haller's Concordance: ROBUSTUM
- vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum Num. 24:21
- et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum gladio 2 Par. 32:21
- res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem Ps. 37:35
- esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu Ps. 71:3
- tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo Ps. 89:19
- qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt Isa. 43:17
- probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum Jer. 6:27
- qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert Amos 5:9