Haller's Concordance: ROGABAT
- unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum iureiurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus iustitiam 2 Ma. 4:34
- convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent 2 Ma. 8:16
- et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi Mt. 18:29
- erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius Mk. 7:26
- et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam Mk. 10:17
- rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit Lk. 7:36
- et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens Lk. 8:38
- hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori Jn. 4:47
- is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet Acts 3:3
- Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum Acts 15:38
- et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes Acts 27:33