Haller's Concordance: ROGARE
- dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei 2 Ki. 13:25
- et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere Tob. 12:5
- Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in ieiuniis, sacco, et cinere. Dan. 9:3
- an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum Mt. 26:53
- et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum Mk. 5:17
- et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis Mk. 15:8
- indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum Lk. 15:28
- ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo Acts 23:20
- necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam 2 Cor. 9:5