Haller's Concordance: ROGAVI
- in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem 2 Esd. 13:6
- duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar Pr. 30:7
- et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt Lk. 9:40
- ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos Lk. 22:32
- propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum Acts 28:20
- de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit 1 Cor. 16:12
- propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me 2 Cor. 12:8
- rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis 2 Cor. 12:18
- sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent 1 Tim. 1:3
- haec dicit Dominus omnipotens: nonne ego vos rogavi ut pater filios et ut mater filias et nutrix parvulos suos. 4 Esd. 1:28