Haller's Concordance: ROGAVIT
- et rogavit ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia et de mane usque nunc stat in agro et ne ad momentum quidem domum reversa est Ruth 2:7
- si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimae sollemnes ibi sunt universis contribulibus eius 1 Ki. 20:6
- et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem 1 Ki. 20:28
- et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt Sir. 50:21
- ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit Isa. 53:12
- Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus eius: et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur. Dan. 1:8
- Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi. Dan. 2:16
- et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum Osee 12:4
- et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat copiosus 1 Ma. 9:35
- rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant 2 Ma. 14:25
- ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas Lk. 5:3
- et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare Lk. 5:12
- et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit Lk. 11:37
- post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu Jn. 19:38
- et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi Acts 23:18
- et respondi et dixi: et quomodo invenimus modo, quoniam rogavit primus Abraham propter Sodomitas, et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt, 4 Esd. 7:106