Haller's Concordance: ROGO
- cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu Tob. 5:16
- Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro. Esther 7:3
- et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum Lk. 14:18
- et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum Lk. 14:19
- et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei Lk. 16:27
- ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt Jn. 17:9
- non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo Jn. 17:15
- non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me Jn. 17:20
- et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum Acts 21:39
- propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit Acts 27:34
- rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis Rom. 16:17
- rogo ergo vos imitatores mei estote 1 Cor. 4:16
- rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus 2 Cor. 10:2
- Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino Phil. 4:2
- etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae Phil. 4:3
- rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis Heb. 13:22
- et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum 2 Jn. 1:5
- et dixi: rogo domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra servo tuo per quem visitas creaturam tuam. 4 Esd. 5:56