Haller's Concordance: ROTA
- quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et semis 3 Ki. 7:32
- vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra Ps. 77:18
- antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam Eccl. 12:6
- praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius Sir. 33:5
- non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo Isa. 28:27
- panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum Isa. 28:28
- cumque aspicerem animalia apparuit rota una super terram iuxta animalia habens quattuor facies Ezec. 1:15
- et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris et una similitudo ipsarum quattuor et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotae Ezec. 1:16
- et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti Ezec. 10:9
- et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rotae Ezec. 10:10
- et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis iudicium et iudicabunt te iudiciis suis Ezec. 23:24