Haller's Concordance: ROTAE
- et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei et per quattuor partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes 3 Ki. 7:30
- quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et semis 3 Ki. 7:32
- tales autem rotae erant quales solent in curru fieri et axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia 3 Ki. 7:33
- sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis Isa. 5:28
- et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris et una similitudo ipsarum quattuor et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotae Ezec. 1:16
- cumque ambularent animalia ambulabant pariter et rotae iuxta ea et cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul et rotae Ezec. 1:19
- quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum spiritus enim vitae erat in rotis Ezec. 1:20
- cum euntibus ibant et cum stantibus stabant et cum elevatis a terra pariter elevabantur et rotae sequentes ea quia spiritus vitae erat in rotis Ezec. 1:21
- et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti Ezec. 10:9
- et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rotae Ezec. 10:10
- cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotae sed et ipsae iuxta erant Ezec. 10:16
- et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt et stetit in introitu portae domus Domini orientalis et gloria Dei Israhel erat super ea Ezec. 10:19
- et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et gloria Dei Israhel erat super ea Ezec. 11:22
- Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit: vestimentum eius candidum quasi nix, et capilli capitis eius quasi lana munda: thronus eius flammae ignis: rotae eius ignis accensus. Dan. 7:9
- vox flagelli et vox impetus rotae et equi frementis et quadrigae ferventis equitis ascendentis Nah. 3:2