Haller's Concordance: RUBRUM
- qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti Ex. 10:19
- sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti Ex. 13:18
- profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris Num. 21:4
- sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro Num. 33:10
- haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum Dt. 1:1
- profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore Dt. 2:1
- eduxique vos et patres vestros de Aegypto et venistis ad mare persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum Josu. 24:6
- sed quando de Aegypto conscenderunt ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades Judg. 11:16
- et vidisti adflictionem patrum nostrorum in Aegypto clamoremque eorum audisti super mare Rubrum 2 Esd. 9:9
- egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit Jud. 5:14
- mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum Ps. 106:22
- qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:13
- transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam Wis. 10:18
- quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari Isa. 63:2
- fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt Heb. 11:29