Haller's Concordance: RUGIENS
- descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis saevus rugiens et occurrit ei Judg. 14:5
- aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens Ps. 22:13
- leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem Pr. 28:15
- et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae Jer. 25:30
- coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt in medio illius Ezec. 22:25
- similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione 1 Ma. 3:4
- sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret 1 Pet. 5:8