Haller's Concordance: ARIDA
- dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita Gen. 1:9
- sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur Lev. 7:10
- anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man Num. 11:6
- nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio Wis. 19:7
- et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci Isa. 35:7
- et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis ossa arida audite verbum Domini Ezec. 37:4
- cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit Mt. 12:43
- factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida Lk. 6:6