Haller's Concordance: RUGIET
- numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit Job 6:5
- post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius Job 37:4
- rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat Isa. 5:29
- et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae Jer. 25:30
- post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris Osee 11:10
- et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israhel Joel 3:16
- et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli Amos 1:2
- numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit Amos 3:4
- leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit Amos 3:8