Haller's Concordance: RUGITUS
- antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus Job 3:24
- rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt Job 4:10
- incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt Job 39:3
- Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei Ps. 22:1
- sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam Pr. 20:2
- rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat Isa. 5:29
- didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus illius Ezec. 19:7
- vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia eorum vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia Iordanis Zach. 11:3