Haller's Concordance: RUINA
- respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est 1 Ki. 4:17
- immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit dii regum Syriae auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israhel 2 Par. 28:23
- propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia Pr. 12:13
- lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis Pr. 13:14
- timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis Pr. 14:27
- qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus Pr. 17:5
- os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius Pr. 18:7
- ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare Pr. 20:25
- cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum Pr. 24:17
- adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua Isa. 3:6
- onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina Isa. 17:1
- nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur Bar. 4:31
- sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione Bar. 4:33
- in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionis Ezec. 31:13
- et sic erit ruina equi et muli cameli et asini et omnium iumentorum quae fuerint in castris illis sicut ruina haec Zach. 14:15
- quod si et familia Aegypti non ascenderit et non venerit nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum Zach. 14:18
- et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna Mt. 7:27
- qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna Lk. 6:49
- et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset et contigisset ei casus, haec erat quae facta est ruina Hierusalem. 4 Esd. 10:48