Haller's Concordance: RUINAS
- destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea Lev. 26:30
- lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas Pr. 26:28
- in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt Pr. 29:16
- vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit Sir. 31:38
- consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et laetitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis Isa. 51:3
- et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas dissipatas in generationem et generationem Isa. 61:4
- domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas Isa. 64:11
- propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt Jer. 6:21
- et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad caedem Ezec. 21:15
- nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me et habitabo in medio eorum semper Ezec. 43:9