Haller's Concordance: ARIDAM
- et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum Gen. 1:10
- quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem Ex. 4:9
- convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo Ps. 66:6
- o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius Sir. 37:3
- et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit Sir. 39:28
- effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam Isa. 44:3
- et dixit ad eos Hebraeus ego sum et Dominum Deum caeli ego timeo qui fecit mare et aridam Jonas 1:9
- et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos Jonas 1:13
- et dixit Dominus pisci et evomuit Ionam in aridam Jonas 2:10
- quia haec dicit Dominus exercituum adhuc unum modicum est et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam Agg. 2:6
- et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum Mt. 12:10
- vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos Mt. 23:15
- et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam Mk. 3:1
- et ait homini habenti manum aridam surge in medium Mk. 3:3
- et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus Mk. 11:20
- ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit Lk. 6:8
- fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt Heb. 11:29