Haller's Concordance: RURSUMQUE
- rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta Gen. 18:29
- rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni Gen. 21:7
- at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem Gen. 27:36
- rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon Gen. 29:33
- rursumque Bala concipiens peperit alterum Gen. 30:7
- ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum Ex. 28:34
- rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit Ex. 32:9
- rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet Ex. 33:20
- rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste durae cervicis sit Dt. 9:13
- rursumque Gaal ait ecce populus de umbilico terrae descendit et unus cuneus venit per viam quae respicit quercum Judg. 9:37
- rursumque filii Israhel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis Judg. 13:1
- cui respondit Noemi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam praebuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo Ruth 2:20
- rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen 1 Ki. 5:4
- rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur 1 Ki. 19:15
- rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum 2 Ki. 2:22
- rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant 2 Ki. 20:18
- et ait implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc facite qui cum fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum facite feceruntque et tertio 3 Ki. 18:34
- habitavit ergo Iosaphat in Hierusalem rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum 2 Par. 19:4
- Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit: Esther 4:15
- rursumque aedificabo te et aedificaberis virgo Israhel adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium Jer. 31:4
- rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genua Ezec. 47:4