Haller's Concordance: SABA
- filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan Gen. 10:7
- et Ebal et Abimahel Saba Gen. 10:28
- Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim Gen. 25:3
- sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini venit temptare eum in enigmatibus 3 Ki. 10:1
- videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum quam aedificaverat 3 Ki. 10:4
- dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni 3 Ki. 10:10
- rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis 3 Ki. 10:13
- filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan 1 Par. 1:9
- Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon 1 Par. 1:22
- filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan 1 Par. 1:32
- regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque erant in corde suo 2 Par. 9:1
- dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni 2 Par. 9:9
- rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et quae postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa abiit in terram suam cum servis suis 2 Par. 9:12
- considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper Job 6:19
- reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent Ps. 72:10
- et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei Ps. 72:15
- quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te Isa. 43:3
- inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes Isa. 60:6
- ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi Jer. 6:20
- venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuo Ezec. 27:22
- Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad venditores tui Ezec. 27:23