Haller's Concordance: SABBATA
- unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester Lev. 19:3
- sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus Lev. 19:30
- sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra Lev. 23:32
- per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno Lev. 24:8
- custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus Lev. 26:2
- tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis Lev. 26:34
- quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno Num. 28:10
- porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent 1 Par. 9:32
- et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiae et celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni 2 Par. 36:21
- et habens super lumbos suos cilicium ieiunabat omnibus diebus vitae suae praeter sabbata et neomenia et festa domus Israhel Jud. 8:6
- quia haec dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae volui et tenuerint foedus meum Isa. 56:4
- ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius Lam. 1:7
- insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos Ezec. 20:12
- et inritaverunt me domus Israhel in deserto in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt quae faciens homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos Ezec. 20:13
- quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt post idola enim cor eorum gradiebatur Ezec. 20:16
- et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos et sciatur quia ego Dominus Deus vester Ezec. 20:20
- et exacerbaverunt me filii in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea quae cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto Ezec. 20:21
- eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum Ezec. 20:24
- sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis Ezec. 22:8
- sed et hoc fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt Ezec. 23:38
- et cum fuerit controversia stabunt in iudiciis meis et iudicabunt leges meas et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt Ezec. 44:24
- sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum 1 Ma. 1:41
- et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae 1 Ma. 6:49
- et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis qui sunt in regno meo 1 Ma. 10:34
- neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Iudaeum esse confitebatur 2 Ma. 6:6
- secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis Acts 17:2
- quousque benigne ageret terra sabbata sua. omni tempore desertionis suae sabbatizavit in adimpletione annorum septuaginta. 3 Esd. 1:58