Haller's Concordance: SACERDOTIO
- adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israhel ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar Ex. 28:1
- haec autem erunt vestimenta quae facient rationale et superumerale tunicam et lineam strictam cidarim et balteum facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi Ex. 28:4
- vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo et cunctorum consecrabis manus sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi Ex. 28:41
- sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos Ex. 29:1
- sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi Ex. 29:44
- Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi Ex. 30:30
- vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi Ex. 35:20
- haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur Lev. 7:35
- expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis Lev. 16:32
- pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet Lev. 21:10
- haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur Num. 3:3
- mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo Num. 3:4
- filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar Dt. 10:6
- Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem 1 Par. 6:10
- relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur 2 Par. 11:14
- hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio 1 Esd. 2:62
- hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio 2 Esd. 7:64
- factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo Sir. 45:19
- et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua quae fecerunt Ezec. 44:13
- conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego Osee 4:6
- et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel 1 Ma. 7:9
- et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus 1 Ma. 14:47
- acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et ferae beluae iram gerens 2 Ma. 4:25
- Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem praelatus est Cypris 2 Ma. 4:29
- nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni 2 Ma. 14:7
- factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum Lk. 1:8
- translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat Heb. 7:12
- et ex sacerdotibus qui fungebantur sacerdotio et non sunt inventi: filii Obia, filii Achisos, filii Addiu qui accepit Umin uxorem ex filiabus Fargeleu 3 Esd. 5:38
- et vocati sunt nomine eius. et horum quaesita est generis scriptura in pedatura et non est inventa, et prohibiti sunt sacerdotio fungi. 3 Esd. 5:39
- et mandavi eis ut dicerent Luddeo et fratribus eius et illis qui erant in gazofilacio, ut mitterent nobis eos qui sacerdotio fungerentur in domo Domini Dei nostri. 3 Esd. 8:47