Haller's Concordance: SACERDOTIUM
- indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum Ex. 40:13
- idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis Num. 16:10
- tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit occidetur Num. 18:7
- quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini Josu. 18:7
- recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum 2 Esd. 13:29
- statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria Sir. 45:8
- ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum Sir. 45:30
- et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis 1 Ma. 11:57
- et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium 1 Ma. 14:38
- Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem 2 Ma. 2:17
- sed post Seleuci vitae excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium 2 Ma. 4:7
- at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis eius in semet ipsum retorsit summum sacerdotium superponens Iasonem talenta argenti trecenta 2 Ma. 4:24
- templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium 2 Ma. 11:3
- et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae Heb. 7:5
- si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici Heb. 7:11
- hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium Heb. 7:24
- et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum 1 Pet. 2:5
- vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum 1 Pet. 2:9