praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas Gen. 47:22
omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo Lev. 6:23
obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas Lev. 8:22
quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotumLev. 27:21
haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur Num. 3:3
hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum Dt. 18:3
stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis Dt. 19:17
et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria Josu. 4:3
omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal sicut praeceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israhel Josu. 8:33
neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua 1 Ki. 2:13
misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in Nobe qui venerunt universi ad regem 1 Ki. 22:11
Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem in ore gladii 1 Ki. 22:19
pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat 4 Ki. 12:16
filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant 1 Par. 9:30
ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua 1 Par. 28:21
fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere 2 Par. 4:9
et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei et ianitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim praeceperat David homo Dei 2 Par. 8:14
tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et ianitorum erit in portis tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta quae appellatur Fundamenti omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini 2 Par. 23:5
constituit autem Ioiadae praepositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis iuxta dispositionem David 2 Par. 23:18
restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo 2 Par. 26:18
Ezechias enim rex Iuda praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo 2 Par. 30:24
et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae quae venerat ex Israhel proselytorum quoque de terra Israhel et habitantium in Iuda 2 Par. 30:25
Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini 2 Par. 31:2
et sub cura eius Eden et Meniamin Hiesue et Sameias Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque maioribus 2 Par. 31:15
ossa praeterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum mundavitque Iudam et Hierusalem 2 Par. 34:5
sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem 2 Par. 36:14
et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum 1 Esd. 2:61
quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in holocaustum Deo caeli frumentum sal vinum et oleum secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia 1 Esd. 6:9
et ascenderunt de filiis Israhel et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de Nathinneis in Hierusalem anno septimo Artarxersis regis 1 Esd. 7:7
et separavi de principibus sacerdotum duodecim Sarabian Asabian et cum eis de fratribus eorum decem 1 Esd. 8:24
vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israhel in Hierusalem et thesaurum domus Domini 1 Esd. 8:29
surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israhel ut facerent secundum verbum hoc et iuraverunt 1 Esd. 10:5
et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia 1 Esd. 10:18
Idaia isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue 2 Esd. 12:7
et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Ionathan filius Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius Zecchur filius Asaph 2 Esd. 12:35
igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo 2 Esd. 13:30
in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano Sir. 50:13
in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis Jer. 8:1
haec dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotumJer. 19:1
et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini Jer. 28:5
et inebriabo animam sacerdotum pinguedine et populus meus bonis meis adimplebitur ait Dominus Jer. 31:14
MEM propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum Lam. 4:13
FE facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos facies sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt Lam. 4:16
et dixit ad me hoc est gazofilacium quod respicit viam meridianam sacerdotum qui excubant in custodiis templi Ezec. 40:45
porro gazofilacium quod respicit ad viam aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris isti sunt filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei Ezec. 40:46
et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui suae Ezec. 44:30
hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio eius Ezec. 48:10
sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia omnis longitudo viginti et quinque milium et latitudo decem milium Ezec. 48:13
et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt Osee 6:9
in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regis nota facta sunt haec quoniam frequenter facta sunt proelia in regione nostra 1 Ma. 14:28
et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suae et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem quam conservavit genti suae et exquisivit omni modo exaltare populum suum 1 Ma. 14:35
et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus 1 Ma. 14:47
legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum 1 Ma. 15:17
si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam 1 Ma. 15:21
exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum1 Ma. 15:24
ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum 1 Ma. 16:24
anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Iudaea senatusque et Iudas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem et sanitatem 2 Ma. 1:10
cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam 2 Ma. 1:20
Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri 2 Ma. 3:4
et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur Mt. 2:4
exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere Mt. 16:21
ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte Mt. 20:18
videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt Mt. 21:15
et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem Mt. 21:23
et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret Mt. 21:45
tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas Mt. 26:3
tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotumMt. 26:14
adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi Mt. 26:47
et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius Mt. 26:51
at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant Mt. 26:57
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem Mt. 26:58
principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent Mt. 26:59
et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur Mt. 26:62
Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei Mt. 26:63
tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam Mt. 26:65
mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent Mt. 27:1
tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus Mt. 27:3
principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est Mt. 27:6
et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit Mt. 27:12
princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent Mt. 27:20
similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes Mt. 27:41
altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum Mt. 27:62
quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant Mt. 28:11
et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis Mk. 1:44
quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant Mk. 2:26
quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus Mk. 10:33
quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius Mk. 11:18
sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto Lk. 3:2
dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere Lk. 9:22
et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere Lk. 19:47
et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus Lk. 20:1
et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam Lk. 20:19
et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem Lk. 22:2
et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis Lk. 22:4
et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram Lk. 22:50
dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus Lk. 22:52
conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe Lk. 22:54
et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes Lk. 22:66
ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine Lk. 23:4
stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum Lk. 23:10
Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe Lk. 23:13
et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum Lk. 24:20
cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent Jn. 12:10
et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali Acts 4:6
dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent Acts 4:23
exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo Acts 5:17
qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur Acts 5:21
ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret Acts 5:24
et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotumActs 5:27
et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei Acts 6:7
dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent Acts 7:1
Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotumActs 9:1
et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum Acts 9:14
stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotumActs 9:21
erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant Acts 19:14
sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur Acts 22:5
princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius Acts 23:2
dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices Acts 23:5
qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum Acts 23:14
post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum Acts 24:1
adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum Acts 25:2
de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem Acts 25:15
quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam Acts 26:10
in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotumActs 26:12
et duces populi et sacerdotum multa inique gesserunt et impie egerunt super omnes inmunditias gentium, et polluerunt templum Domini quod sacratum erat in Hierosolymis. 3 Esd. 1:49
et ex filiis sacerdotum et Levitarum non inveni illic. 3 Esd. 8:44
et exsurgens Ezras adiuravit principes sacerdotum et Levitas et omnem Israhel facere secundum haec, et iuraverunt. 3 Esd. 8:97