Haller's Concordance: SACRAMENTUM
- etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est Tob. 12:7
- Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires. Dan. 2:30
- Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. Dan. 2:47
- Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra. Dan. 4:9
- ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo Eph. 1:9
- quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi Eph. 3:3
- sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia Eph. 5:32
- et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria 1 Tim. 3:16
- sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt Apoc. 1:20
- et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet capita septem et decem cornua Apoc. 17:7