Haller's Concordance: SACRIFICABANT
- congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosue principis civitatis quod erat ad sinistram portae civitatis 4 Ki. 23:8
- absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes Wis. 18:9
- et venient Chaldei proeliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et conburent eam et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad inritandum me Jer. 32:29
- super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt Osee 4:13
- non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit Osee 4:14
- vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant Osee 11:2
- et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant 1 Ma. 1:58
- et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra altare 1 Ma. 1:62