Haller's Concordance: ARIETIBUS
- et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus Num. 29:14
- et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt 1 Ki. 15:9
- immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos regis 3 Ki. 1:9
- et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii 2 Par. 13:9
- Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui Ezec. 27:21
- Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Iesu praecipitavit Hiericho inruit ferociter muris 2 Ma. 12:15