Haller's Concordance: SACRIFICII
- anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus Lev. 2:1
- quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal Lev. 2:13
- haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari Lev. 6:14
- ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis Lev. 7:37
- rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini Lev. 8:28
- sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur Lev. 8:34
- pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas Num. 5:26
- alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino Num. 28:8
- quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israhel populi mei 1 Ki. 2:29
- apparuit autem ei Dominus nocte et ait audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii 2 Par. 7:12
- memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper Ps. 20:3
- Adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini. Dan. 9:21
- hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus 2 Ma. 6:21