Haller's Concordance: SADDUCAEORUM
- videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira Mt. 3:7
- qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum Mt. 16:6
- quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum Mt. 16:11
- tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum Mt. 16:12
- accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum Lk. 20:27
- exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo Acts 5:17
- sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor Acts 23:6