Haller's Concordance: SAEPE
- si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo Gen. 43:5
- saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel Ps. 129:1
- saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi Ps. 129:2
- corripe amicum saepe enim fit commissio Sir. 19:15
- ad haec considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum Antiochum regem quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quae subiecta sunt 2 Ma. 9:25
- Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam Mt. 17:15
- quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare Mk. 5:4
- nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus Rom. 1:13
- misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos 2 Cor. 8:22
- in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus 2 Cor. 11:26
- multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi Phil. 3:18
- det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit 2 Tim. 1:16
- terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo Heb. 6:7
- neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno Heb. 9:25
- et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata Heb. 10:11