Haller's Concordance: SAGITTAE
- si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus 1 Ki. 20:22
- quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me Job 6:4
- quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua Ps. 38:2
- sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis Ps. 45:5
- anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus Ps. 57:4
- excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant Ps. 77:17
- sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum Ps. 120:4
- sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis Ps. 127:4
- aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius Wis. 5:12
- sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis Isa. 5:28