Haller's Concordance: SALTIM
- eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho Josu. 10:28
- dixitque ad eum Dalila ecce inlusisti mihi et falsum locutus es saltim nunc indica quo ligari debeas Judg. 16:10
- manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam 1 Par. 17:6
- in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi Job 17:16
- saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit Job 19:6
- miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me Job 19:21
- ergo saltim amodo voca me pater meus dux virginitatis meae tu es Jer. 3:4
- si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus Osee 4:15
- si fures introissent ad te si latrones per noctem quomodo conticuisses nonne furati essent sufficientia sibi si vindemiatores introissent ad te numquid saltim racemos reliquissent tibi Abd. 1:5
- ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum Acts 5:15