Haller's Concordance: SALVA
- et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas Gen. 19:17
- vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea Gen. 32:30
- nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis 3 Ki. 1:12
- cumque rex Israhel transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex 4 Ki. 6:26
- et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis 1 Par. 16:35
- sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea Tob. 5:4
- revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam Ps. 6:4
- Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me Ps. 7:1
- salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum Ps. 12:1
- surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus Ps. 17:13
- Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus Ps. 20:9
- salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me Ps. 22:21
- salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum Ps. 28:9
- in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me Ps. 31:1
- ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua Ps. 31:16
- iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me Ps. 43:1
- Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me Ps. 54:1
- libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me Ps. 59:2
- salva dextera tua et exaudi me Ps. 60:5
- salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam Ps. 69:1
- iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me Ps. 71:2
- Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis Ps. 71:4
- custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te Ps. 86:2
- respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae Ps. 86:16
- salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te Ps. 106:47
- ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me Ps. 108:6
- adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam Ps. 109:26
- et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam Ps. 116:4
- obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro Ps. 118:25
- tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi Ps. 119:94
- et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus Isa. 37:20
- lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae Jer. 4:14
- quia haec dicit Dominus exultate in laetitia Iacob et hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva Domine populum tuum reliquias Israhel Jer. 31:7
- Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex. Dan. 14:16
- sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis iactaverunt se et invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret 2 Ma. 3:15
- et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus Mt. 8:25
- dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero Mt. 9:21
- at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora Mt. 9:22
- et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi Mt. 24:22
- et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce Mt. 27:40
- et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat Mk. 5:23
- dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero Mk. 5:28
- et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies Mk. 13:20
- Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit Lk. 8:50