Haller's Concordance: SALVABO
- nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius 2 Ki. 3:18
- protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum 4 Ki. 19:34
- usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo Isa. 46:4
- quia haec dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui iudicaverunt te ego iudicabo et filios tuos ego salvabo Isa. 49:25
- salvabo gregem meum et non erit ultra in rapinam et iudicabo inter pecus et pecus Ezec. 34:22
- et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non inponam in vobis famem Ezec. 36:29
- et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus Osee 1:7
- ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum Soph. 3:19
- haec dicit Dominus exercituum ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis Zach. 8:7
- et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Iuda et domus Israhel sic salvabo vos et eritis benedictio nolite timere confortentur manus vestrae Zach. 8:13
- et confortabo domum Iuda et domum Ioseph salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non proieceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos Zach. 10:6