Haller's Concordance: SALVATI
- ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi Ps. 22:5
- in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria et fructus terrae sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israhel Isa. 4:2
- congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem Isa. 45:20
- et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus Isa. 66:19
- transiit messis finita est aestas et nos salvati non sumus Jer. 8:20
- et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati Eph. 2:5
- gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est Eph. 2:8
- nobis autem quid prodest, quoniam salvati salvabimur sed tormento tormentabimur? 4 Esd. 7:67
- nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque veniat finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio. 4 Esd. 12:34