Haller's Concordance: SALVATIO
- quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud Isa. 37:32
- et peribit fuga a pastoribus et salvatio ab optimatibus gregis Jer. 25:35
- tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias ecce ipsi egredientur ad vos et videbitis viam eorum et adinventiones eorum et consolabimini super malo quod induxi in Hierusalem in omnibus quae inportavi super eam Ezec. 14:22
- et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit Joel 2:32
- et in monte Sion erit salvatio et erit sanctus et possidebit domus Iacob eos qui se possederant Abd. 1:17
- numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio Hab. 3:8