Haller's Concordance: SALVATOREM
- vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti Gen. 41:45
- et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem Judg. 3:9
- et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israhel per illum munera Eglon regi Moab Judg. 3:15
- et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius 4 Ki. 13:5
- Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas, Esther 15:5
- qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem Wis. 16:7
- oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum Sir. 51:1
- et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos Isa. 19:20
- rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus creavi eum Isa. 45:8
- ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus Mic. 7:7
- hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum Acts 5:31
- huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum Acts 13:23
- nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum Phil. 3:20
- quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum Tit. 3:6
- et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi 1 Jn. 4:14
- fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae vestrae. ego testor palam salvatorem meum. 4 Esd. 2:36