Haller's Concordance: SALVATORIS
- obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto Ps. 106:21
- haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris Isa. 12:3
- quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris tui non es recordata propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis Isa. 17:10
- Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae 1 Tim. 1:1
- manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium 2 Tim. 1:10
- manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei Tit. 1:3
- expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi Tit. 2:13
- cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei Tit. 3:4
- Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi 2 Pet. 1:1
- sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi 2 Pet. 1:11
- si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus 2 Pet. 2:20
- ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris 2 Pet. 3:2
- crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen 2 Pet. 3:18