Haller's Concordance: SALVOS
- vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos Gen. 50:20
- nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus 4 Ki. 19:19
- iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine Ps. 36:6
- cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper Ps. 76:9
- ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos Ps. 80:2
- nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu eius Jer. 42:11
- neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus Ezec. 37:23
- Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos. Dan. A:65
- alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei Mt. 27:42
- similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere Mk. 15:31
- et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus Lk. 23:35
- et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri Acts 4:12
- si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis Rom. 11:14
- nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes 1 Cor. 1:21
- factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos 1 Cor. 9:22
- fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum 1 Tim. 1:15
- qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire 1 Tim. 2:4
- non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti Tit. 3:5
- quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi 1 Pet. 3:21