Haller's Concordance: SALVUM
- et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas Gen. 19:17
- dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israhel sicut locutus es Judg. 6:36
- et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis 2 Ki. 22:28
- misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui consurrexerunt adversum me 4 Ki. 16:7
- cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se Tob. 10:10
- Gens autem mea: Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter Gentes: Esther 10:9
- porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem Job 5:15
- non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus Ps. 3:6
- invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua Ps. 119:146
- Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini Isa. 38:20
- numquid tolletur a forte praeda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit Isa. 49:24
- sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus mea tu es Jer. 17:14
- et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israhel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suae et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum Jer. 46:27
- et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israhel 1 Ma. 9:21
- pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum Mt. 1:21
- videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac Mt. 14:30
- alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei Mt. 27:42
- Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via Mk. 10:52
- salvum fac temet ipsum descendens de cruce Mk. 15:30
- similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere Mk. 15:31
- isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit Lk. 15:27
- et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit Lk. 17:19
- et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit Lk. 18:42
- venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat Lk. 19:10
- et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus Lk. 23:35
- dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac Lk. 23:37
- unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos Lk. 23:39
- et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem Acts 23:24
- unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies 1 Cor. 7:16
- adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt 1 Tim. 4:16
- liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen 2 Tim. 4:18
- qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia Heb. 5:7